Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10826 149r.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="Latin"/><section end="Latin"/>
+
<section begin="Latin"/>'''Aversiones effigies contra plagam letalem per securim.'''
  
<section begin="German"/><section end="German"/>
+
'''D'''extrum pedem in congressu contra hostem praeponito, supra caput tuum, securim utrisque manibus teneto, atque mucronem porrectim adversus hostem. At si contra te is sinistrum pedem praefixerit, et caput tuum plaga letali concutere conetur, tum securi tua eam removeas in latus sinistrum, inde autem retracta securi, pubem adversariis figas. Eodem vero habitu hoste utente, posteriori securis mucrone eam vim repellas. Post autem insequutus pede dextro, lamina securis tuae faciem ipsius saucies. Verum si adversarius eum impetum hastili securis removeat intra manum utramque, mucronem posteriorem intorqueas intra brachium utrumque contra hostilem faciem. Eodem modo si is te adgreditor, dextrum pedem referto, atque hastili intra utramque manu hostem excipito. Sed si eveniat, ut tuam vim excipiat, tu repente supernam nuditatem adpetas feriundo. Cum vero hostis te feriundo adgredi molitur, capulo tuae securis eum repellas, inde si in latus dextrum tuum convulseris, faciem eius pungas mucrone, inde autem securi circumrotata recedas.<section end="Latin"/>
 +
 
 +
<section begin="German"/>'''Ein abnemen in der Mordagst gegen ainem Morschlag.'''<section end="German"/>

Latest revision as of 07:09, 28 November 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Aversiones effigies contra plagam letalem per securim.

Dextrum pedem in congressu contra hostem praeponito, supra caput tuum, securim utrisque manibus teneto, atque mucronem porrectim adversus hostem. At si contra te is sinistrum pedem praefixerit, et caput tuum plaga letali concutere conetur, tum securi tua eam removeas in latus sinistrum, inde autem retracta securi, pubem adversariis figas. Eodem vero habitu hoste utente, posteriori securis mucrone eam vim repellas. Post autem insequutus pede dextro, lamina securis tuae faciem ipsius saucies. Verum si adversarius eum impetum hastili securis removeat intra manum utramque, mucronem posteriorem intorqueas intra brachium utrumque contra hostilem faciem. Eodem modo si is te adgreditor, dextrum pedem referto, atque hastili intra utramque manu hostem excipito. Sed si eveniat, ut tuam vim excipiat, tu repente supernam nuditatem adpetas feriundo. Cum vero hostis te feriundo adgredi molitur, capulo tuae securis eum repellas, inde si in latus dextrum tuum convulseris, faciem eius pungas mucrone, inde autem securi circumrotata recedas.

Ein abnemen in der Mordagst gegen ainem Morschlag.