You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 081v.jpg"
m (Michael Chidester moved page Page:Cod.icon. 393 II 81v.jpg to Page:Cod.icon. 393 II 081v.jpg) |
|
(No difference)
|
Revision as of 22:52, 12 February 2014
Habitus prosternendi per ensem hispanum
Si dextrum pedem praefixeris, dextra manu ensem hispanum in punctionis supernae forma habens, sinistra clypeum orbicularem, brachium recta porrexeris iuxta strictum ensem adversus hostem, tum intro procedas pede sinistro, et eo habitu ab inferne ex media punctione ventrem adversarii vel pectus haurias. Verum si is te pari mdo adgreditur dextrum pedem si praefixeris, clypeo orbiculari tuo eum impetum infringes. Verum si is tuam punctionem itidem disiecerit, tum remota omni mora, cruciato ictu caput eius ferias. Idem si hostis fecerit, utraque manum clyoeum ensemque quibus contines, coniungas uctusque hostiles eodem modo excipias. Inde celeriter ad ipsum procedas intro ad hostem, et brachium sinistrum superiniicias ipsius dextro retro ensem ipsius hispanum firmiterque teneas, atque inde superne pectus adversarii pungas. Sed si is te consimili modo adpraehnenderit, pectusque tuum pungere conetur, tum clypeo orbiculari tuo eam punctionem excipias. Et si hostis eodem modo tuam punctionem infregerit, tu celerrime quantum poteris pedem sinistrum, ipsius popliti dextro externe postponas, atque firmiter brachio laevo, hostis dextru sub axilla tua contineas. Inde si superne repuleris, supinus per pedem tuum hostis ruet, enseque privatur. Sin vero tu ita concidis tum in ipso casu curato ut pubem ipsius impetas altero pede, nec non ut diligenti cura punctiones et ictus hostiles clypeo excipias, alias pro suo arbitrio tecum agere poterit.