You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 048r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Duae nuditates ex latere sinistro.''' |
'''Cum''' utrique invicem gladio rece gubernando concurretis, laevum praeponito, et nuditatem superiorem adversarii diligenter observato, interimque acie longa praemissa versus adversarii capitis nuditatem superne ferito. Cum autem contra ipsum dextro innitens consistas, atque nuditatem lateris sinistri appeteris, referto retrorsum dextrum, inflectito sursum capulo pro capite tuo levati, superior ut sit acies gladii tui longa, itaque hac ratione ictus adversarii infirmari potest: ac subito ensem arripito dirigendo retro caput anteversum, et propellito mucronem de latere tuo sinistro in adversarii dextrum versus faciem. Si is eo modo te fuerit aggressus, avertes acie longa praemissa, subitoque interea caput appetes. Excipiente id adversario, referre sinsitrum non dubites, et inferne versus eius brachium dextrum ferias, rursumque sinistro pede consequutus, nuditates eius hinc inde, ubiqumque adportant rimator. | '''Cum''' utrique invicem gladio rece gubernando concurretis, laevum praeponito, et nuditatem superiorem adversarii diligenter observato, interimque acie longa praemissa versus adversarii capitis nuditatem superne ferito. Cum autem contra ipsum dextro innitens consistas, atque nuditatem lateris sinistri appeteris, referto retrorsum dextrum, inflectito sursum capulo pro capite tuo levati, superior ut sit acies gladii tui longa, itaque hac ratione ictus adversarii infirmari potest: ac subito ensem arripito dirigendo retro caput anteversum, et propellito mucronem de latere tuo sinistro in adversarii dextrum versus faciem. Si is eo modo te fuerit aggressus, avertes acie longa praemissa, subitoque interea caput appetes. Excipiente id adversario, referre sinsitrum non dubites, et inferne versus eius brachium dextrum ferias, rursumque sinistro pede consequutus, nuditates eius hinc inde, ubiqumque adportant rimator. |
Latest revision as of 18:18, 19 June 2018
Duae nuditates ex latere sinistro.
Cum utrique invicem gladio rece gubernando concurretis, laevum praeponito, et nuditatem superiorem adversarii diligenter observato, interimque acie longa praemissa versus adversarii capitis nuditatem superne ferito. Cum autem contra ipsum dextro innitens consistas, atque nuditatem lateris sinistri appeteris, referto retrorsum dextrum, inflectito sursum capulo pro capite tuo levati, superior ut sit acies gladii tui longa, itaque hac ratione ictus adversarii infirmari potest: ac subito ensem arripito dirigendo retro caput anteversum, et propellito mucronem de latere tuo sinistro in adversarii dextrum versus faciem. Si is eo modo te fuerit aggressus, avertes acie longa praemissa, subitoque interea caput appetes. Excipiente id adversario, referre sinsitrum non dubites, et inferne versus eius brachium dextrum ferias, rursumque sinistro pede consequutus, nuditates eius hinc inde, ubiqumque adportant rimator.