Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 075v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Punctionis infernae effigies contra aversio'''nis habitum.
+
'''Punctionis infern'''[a]'''e effigies con'''[tra]''' aversio'''nis habitum.
  
'''In''' hoc congressu mutuo sic te accommodes, sinistrum pedem praeponas, dextrum vero inflexo in librae habitum te adaptes deorsum, inclinato versus humum clypeo, ense autem intra brachium sinistrum et pectus posito, et inde pedem adversarii praepositum pungas. At si hostis pari ratione te adgressus fuerit, ense tuo medio vim eam removeas, postea sublato ense, ab inferne pudenda ipsius haurias. Sin autem rursus adversarius eodem modo adgredo conabitur, sublato orbiculari clypeo de terra impetum eius avertito, inde reducto ense, mucrone reparato anteversumque producto visum figito hostilem. Sed si is ense suo conatum tuum exceperit eundem removeas in latus sinistrum tuum, atque de superne caput ferias, et hoc confecto negocio ab hoste recedas.
 
Revision as of 01:39, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctionis infern[a]e effigies con[tra] aversionis habitum.

In hoc congressu mutuo sic te accommodes, sinistrum pedem praeponas, dextrum vero inflexo in librae habitum te adaptes deorsum, inclinato versus humum clypeo, ense autem intra brachium sinistrum et pectus posito, et inde pedem adversarii praepositum pungas. At si hostis pari ratione te adgressus fuerit, ense tuo medio vim eam removeas, postea sublato ense, ab inferne pudenda ipsius haurias. Sin autem rursus adversarius eodem modo adgredo conabitur, sublato orbiculari clypeo de terra impetum eius avertito, inde reducto ense, mucrone reparato anteversumque producto visum figito hostilem. Sed si is ense suo conatum tuum exceperit eundem removeas in latus sinistrum tuum, atque de superne caput ferias, et hoc confecto negocio ab hoste recedas.