You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:MS I.33 09r.jpg"
m (Michael Chidester moved page Page:Ms I33 fol 09r.jpg to Page:MS I.33 09r.jpg) |
|
(No difference)
|
Latest revision as of 19:08, 9 May 2016
⊕ Notandum quod hic docetur qumodo debeat secunda custodia obside & dico secunda custodia quia tertia custodia non multum differt a secunda que habetur in humero d sinistro sed hic loquimur de secunda custodia que datur humero dextro Et de eadem custodia obsessessor ducit obsessionem que vocatur schutzen quare quelibet custodia tenet vnam proteccionem i. schutzen
Hic ponit se simili modo sacerdos ad scolarem et docet quid ex hijs fiat & sciendum quod salua doctrina sacerdotis qui prius fuit obsessorus potest tria facere Primo potest exprimere gladium deorsum & tunc durchtreten Secundo potest recipere plagam latere dextro Tertio potest recipere plagam latere sinistro Nota quod hoc idem potest facere aduersarius licet obsessessor ad hoc prius sit paratus