You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 043r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Mucro contra gladii impulsionem''' | + | '''Mucro contra gladii impulsionem.''' |
'''In''' accedendo ad adversarium, hoc modo ferito. Praeposito laevo versus vultum ipsius vel pectus mucronem impellito, deorsum consistuta acie brevi ensis tui. Si autem dextro innitens consisteris, eademque racione mucronem adversarius in te direxerit supra tua brachia cancellata, et tu hoc modo mucronem ipsi adegerie, aciem brevem in latus tuum dextrum si converteris, mucronem adversarii avertes, interimque uti poteris ictibus quos voles infirmiorem vel firmiorem ensis locum usurpando, crebros ictus feriundo. Sin is te aggrediatur consimili modo, diligenter mucrone tuo praemisso, eius corporis nuditatem observabis, atque praefixo dextro acie longa ensis tui porrecta versus caput adversarii ferito. Sed si celeriter contra te is eadem fuerit conatus, ictibus crebris seu supernis tum etiam incisionibus excipito adversarium hincinde factis, ex his itaque oblidere ipsum facile poteris punctionibus ictibus atque incisionibus. | '''In''' accedendo ad adversarium, hoc modo ferito. Praeposito laevo versus vultum ipsius vel pectus mucronem impellito, deorsum consistuta acie brevi ensis tui. Si autem dextro innitens consisteris, eademque racione mucronem adversarius in te direxerit supra tua brachia cancellata, et tu hoc modo mucronem ipsi adegerie, aciem brevem in latus tuum dextrum si converteris, mucronem adversarii avertes, interimque uti poteris ictibus quos voles infirmiorem vel firmiorem ensis locum usurpando, crebros ictus feriundo. Sin is te aggrediatur consimili modo, diligenter mucrone tuo praemisso, eius corporis nuditatem observabis, atque praefixo dextro acie longa ensis tui porrecta versus caput adversarii ferito. Sed si celeriter contra te is eadem fuerit conatus, ictibus crebris seu supernis tum etiam incisionibus excipito adversarium hincinde factis, ex his itaque oblidere ipsum facile poteris punctionibus ictibus atque incisionibus. |
Latest revision as of 23:58, 16 November 2018
Mucro contra gladii impulsionem.
In accedendo ad adversarium, hoc modo ferito. Praeposito laevo versus vultum ipsius vel pectus mucronem impellito, deorsum consistuta acie brevi ensis tui. Si autem dextro innitens consisteris, eademque racione mucronem adversarius in te direxerit supra tua brachia cancellata, et tu hoc modo mucronem ipsi adegerie, aciem brevem in latus tuum dextrum si converteris, mucronem adversarii avertes, interimque uti poteris ictibus quos voles infirmiorem vel firmiorem ensis locum usurpando, crebros ictus feriundo. Sin is te aggrediatur consimili modo, diligenter mucrone tuo praemisso, eius corporis nuditatem observabis, atque praefixo dextro acie longa ensis tui porrecta versus caput adversarii ferito. Sed si celeriter contra te is eadem fuerit conatus, ictibus crebris seu supernis tum etiam incisionibus excipito adversarium hincinde factis, ex his itaque oblidere ipsum facile poteris punctionibus ictibus atque incisionibus.