Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 027v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Intorsio sup'''[er]'''na c<sup>u</sup>m ictu sup'''[er]'''o, est au'''tem intorsio habitus quo ensem in ensis crucem adversarii <sub>intorquens.</sub>
+
'''Intorsio sup'''er'''na c<sup>u</sup>m ictu sup'''er'''o, est au'''tem intorsio habitus quo ensem in ensis crucem adversarii <sub>intorquens.</sub>
  
'''Dextrum''' pedem praepone, atque contra eius nuditatem superiorem ferito. Sin is referiat, ictum excipito, et dirige aciem tuam brevem versus illius aurem dextram. Cum autem id exceperit hostis, tum ensem inflecte versus adversarium in mucronem pendentem, ut capulus pro capite tuo sit situs. Quum vero is deflectat in mucronem pendentem, vicissim obviam illi procedas feriendo ictum, quo vertex appetitur. Si exceperit eum, tum praedictum, quo vertici eius es minatus, in curvum converte, et os stringendo sauciato, vel ubicumque adversarium nudum offenderis. Verum si modo eodem is referiat, tunc eius ense rursum curvo ictu contracto, in cisuram ipsius, ut minus te laedat, refregeris, interim quoque stringendo caput eius appetere potes, et si is ictum tuum eo pacto confregerit, ac scindendo caput tuum appetierit, refer pedem laevum, et capulo erecto pro capite subito hostis dextrum latus quassato.
 
Latest revision as of 02:26, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Intorsio superna cum ictu supero, est autem intorsio habitus quo ensem in ensis crucem adversarii intorquens.

Dextrum pedem praepone, atque contra eius nuditatem superiorem ferito. Sin is referiat, ictum excipito, et dirige aciem tuam brevem versus illius aurem dextram. Cum autem id exceperit hostis, tum ensem inflecte versus adversarium in mucronem pendentem, ut capulus pro capite tuo sit situs. Quum vero is deflectat in mucronem pendentem, vicissim obviam illi procedas feriendo ictum, quo vertex appetitur. Si exceperit eum, tum praedictum, quo vertici eius es minatus, in curvum converte, et os stringendo sauciato, vel ubicumque adversarium nudum offenderis. Verum si modo eodem is referiat, tunc eius ense rursum curvo ictu contracto, in cisuram ipsius, ut minus te laedat, refregeris, interim quoque stringendo caput eius appetere potes, et si is ictum tuum eo pacto confregerit, ac scindendo caput tuum appetierit, refer pedem laevum, et capulo erecto pro capite subito hostis dextrum latus quassato.