You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 233v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Modus per quem adversario sol''' co | + | '''Modus per quem adversario sol''' co[m]mostratur ex habitu eius surrigendi. |
'''Quum''' ea forma rite athleticeque uti volueris, dextrum uersus adversarium pedem pones, falcem dextra contra hostem in habitu inferne incisionis teneas, sinistra uero sinistrae coxe adplicetur, ex hoc igitur intro procedas sinistro, falcemque dextro eius brachio applices proscindendo. Verum si idem media incisione contra te utatur, dextrum itidem prefigentem, tum falcis medio, impetum ipsius repelles in latus dextrus tuus. Sed si tu ab hoste fueris eadem ratione repulsus, sinistram eius cubito dextro exterius applicabis, atque inde eum in dextrus latus tuus removeas. At si te is vicissim removerit, tum falcem tuam de latere eius dextro circum lumbos dirigas in forma incisionis. Caeterum adversario idem contra te moliente, falce abiecta, dextrum capitis hostilis latus corripias manu dextra, laeua uero latus sinistrum, eo itaque modo faciem contra solem sursum adversario convertas, simulque eum in latus sinistrum tuum potes consternere. | '''Quum''' ea forma rite athleticeque uti volueris, dextrum uersus adversarium pedem pones, falcem dextra contra hostem in habitu inferne incisionis teneas, sinistra uero sinistrae coxe adplicetur, ex hoc igitur intro procedas sinistro, falcemque dextro eius brachio applices proscindendo. Verum si idem media incisione contra te utatur, dextrum itidem prefigentem, tum falcis medio, impetum ipsius repelles in latus dextrus tuus. Sed si tu ab hoste fueris eadem ratione repulsus, sinistram eius cubito dextro exterius applicabis, atque inde eum in dextrus latus tuus removeas. At si te is vicissim removerit, tum falcem tuam de latere eius dextro circum lumbos dirigas in forma incisionis. Caeterum adversario idem contra te moliente, falce abiecta, dextrum capitis hostilis latus corripias manu dextra, laeua uero latus sinistrum, eo itaque modo faciem contra solem sursum adversario convertas, simulque eum in latus sinistrum tuum potes consternere. |
Revision as of 00:49, 17 November 2018
Modus per quem adversario sol co[m]mostratur ex habitu eius surrigendi.
Quum ea forma rite athleticeque uti volueris, dextrum uersus adversarium pedem pones, falcem dextra contra hostem in habitu inferne incisionis teneas, sinistra uero sinistrae coxe adplicetur, ex hoc igitur intro procedas sinistro, falcemque dextro eius brachio applices proscindendo. Verum si idem media incisione contra te utatur, dextrum itidem prefigentem, tum falcis medio, impetum ipsius repelles in latus dextrus tuus. Sed si tu ab hoste fueris eadem ratione repulsus, sinistram eius cubito dextro exterius applicabis, atque inde eum in dextrus latus tuus removeas. At si te is vicissim removerit, tum falcem tuam de latere eius dextro circum lumbos dirigas in forma incisionis. Caeterum adversario idem contra te moliente, falce abiecta, dextrum capitis hostilis latus corripias manu dextra, laeua uero latus sinistrum, eo itaque modo faciem contra solem sursum adversario convertas, simulque eum in latus sinistrum tuum potes consternere.