Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 178r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Habitus unde brachium dextr'''[um]''' super'''iniicere hast[a]e adversarii li<sup>c</sup>ebit, q<sup>u</sup>i dici p[otes]t sup[er]na intorsio.
+
'''Habitus unde brachium dextr'''um''' super'''iniicere hastae adversarii li<sup>c</sup>ebit, q<sup>u</sup>i dici potest superna intorsio.
  
'''Quum''' in hamum supernum hastam conieceris, mucrone pectus adversarii citato cursu impetas. At si is pari modo te adgressus fuerit, nudusque appareas, nec non pro pectore ensem contineas dextra, sinistra frenum, ei obviam concurrito, et admoto ense hastae ipsius eam vim removeto versus tuum latus dextrum. Inde autem brachium tuum dextrum ipsius hostis hastae superiniicias, eoque pacto sub axilla tua retineas, ense vero inferne traducto curabis in primis ut ensis munitio seu crux hastae adversarii substet. Post progreditor cursu citato, atque hastam hostilem ex hamo superno ense tuo excutito versus latus sinistrum tuum.
 
Latest revision as of 04:02, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus unde brachium dextrum superiniicere hastae adversarii licebit, qui dici potest superna intorsio.

Quum in hamum supernum hastam conieceris, mucrone pectus adversarii citato cursu impetas. At si is pari modo te adgressus fuerit, nudusque appareas, nec non pro pectore ensem contineas dextra, sinistra frenum, ei obviam concurrito, et admoto ense hastae ipsius eam vim removeto versus tuum latus dextrum. Inde autem brachium tuum dextrum ipsius hostis hastae superiniicias, eoque pacto sub axilla tua retineas, ense vero inferne traducto curabis in primis ut ensis munitio seu crux hastae adversarii substet. Post progreditor cursu citato, atque hastam hostilem ex hamo superno ense tuo excutito versus latus sinistrum tuum.