You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 095v.jpg"
Jump to navigation
Jump to search
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Titulus et''' | + | '''Titulus, et de'''dicatio. |
− | '''Ad aeternam memoriam divi''' Maximiliani | + | '''Ad aeternam memoriam divi''' Maximiliani Romanorum Imperatoris, Caesaris, et Augusti, has Tyrocinior{{dec|u|um}} seu ut nunc vocant Certaminu{{dec|u|m}} equest{{dec|u|erum}}[!] species collegi, atq{{dec|u|ue}} ex ordine locavi. His enim ipse D. Maximilianus studuit, easq{{dec|u|ue}} exercuit, plerasq{{dec|u|ue}} etiam invenit primus. Quare ne huiusmodi nobilitatis honesta, ludicraque exercitia pereant, ea immortalitati donavi: presertim ad aeternam laudem nobilitatis, et eorum omnium, quibus huiusmodi ludi adhuc cordi sunt, ut scilicet hinc, quid sequi debeant ad oculum habeant, et sibi singula ad imitationem proponere possi{{dec|u|n}}t. |
Latest revision as of 01:20, 3 January 2019
Titulus, et dedicatio.
Ad aeternam memoriam divi Maximiliani Romanorum Imperatoris, Caesaris, et Augusti, has Tyrociniorum seu ut nunc vocant Certaminum equesterum[!] species collegi, atque ex ordine locavi. His enim ipse D. Maximilianus studuit, easque exercuit, plerasque etiam invenit primus. Quare ne huiusmodi nobilitatis honesta, ludicraque exercitia pereant, ea immortalitati donavi: presertim ad aeternam laudem nobilitatis, et eorum omnium, quibus huiusmodi ludi adhuc cordi sunt, ut scilicet hinc, quid sequi debeant ad oculum habeant, et sibi singula ad imitationem proponere possint.