Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10826 151ar.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="Latin"/><section end="Latin"/>
+
<section begin="Latin"/>'''Punctio qua adpetuntur pudenda contra intorsionis habitum.'''
  
<section begin="German"/><section end="German"/>
+
'''Ad''' hanc pugnam ita te componas necesse erit, sinistrum pedem praepones, pro facie tua securim sublatam contineas, dextra hastili medio sit adplicata, sinistra vero posteriori mucroni, inde si dextro fueris consequutus, pudenda hostis mucrone anteriori haurias. Sed si is idem contra te molitus sit, dextrum praefigentem, securimque pro facie tua manu utraque continentem, dextra sit posteriori mucronis superne vero sinistra iuxta priorem adplicata, tum in latus sinistrum, ipsius impetum mucrone securis tuae posteriori repellas, atque inde laminam capiti eius infigito quassando. At si is intra manus ambas capulo suo tuam vim exceperit, consequutus pede laevo, mucronem posteriorem intra brachium adversariis utrumque contra faciem ipsius intorqueas: At si rursus exceperit, sinistro reducto pede, lamina securis tuae brachium ipsius dextrum conquassabis, inde securi rotata recedere memineris.<section end="Latin"/>
 +
 
 +
<section begin="German"/>'''Ein gemechtstich gegen ainem einwinden.'''<section end="German"/>

Latest revision as of 07:05, 28 November 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Punctio qua adpetuntur pudenda contra intorsionis habitum.

Ad hanc pugnam ita te componas necesse erit, sinistrum pedem praepones, pro facie tua securim sublatam contineas, dextra hastili medio sit adplicata, sinistra vero posteriori mucroni, inde si dextro fueris consequutus, pudenda hostis mucrone anteriori haurias. Sed si is idem contra te molitus sit, dextrum praefigentem, securimque pro facie tua manu utraque continentem, dextra sit posteriori mucronis superne vero sinistra iuxta priorem adplicata, tum in latus sinistrum, ipsius impetum mucrone securis tuae posteriori repellas, atque inde laminam capiti eius infigito quassando. At si is intra manus ambas capulo suo tuam vim exceperit, consequutus pede laevo, mucronem posteriorem intra brachium adversariis utrumque contra faciem ipsius intorqueas: At si rursus exceperit, sinistro reducto pede, lamina securis tuae brachium ipsius dextrum conquassabis, inde securi rotata recedere memineris.

Ein gemechtstich gegen ainem einwinden.