You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 096r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 15: | Line 15: | ||

− | '''Istae''' inclinationes nihil aliud sunt, quam habitus Aratri utrinque in ijs etiam observare licet et neceße est, num adversarius fortiter vel minus ensem teneat, ictibus atque punctionibus, tum etiam in prima ensium coruscatione. Insuper et hoc, Scito quatuor inde intorsiones esse exercendas, et ex earum qualibet ictum singularem, punctionem, atque incisionem ex superno omnes formabis.<section end=" | + | '''Istae''' inclinationes nihil aliud sunt, quam habitus Aratri utrinque in ijs etiam observare licet et neceße est, num adversarius fortiter vel minus ensem teneat, ictibus atque punctionibus, tum etiam in prima ensium coruscatione.

Insuper et hoc, Scito quatuor inde intorsiones esse exercendas, et ex earum qualibet ictum singularem, punctionem, atque incisionem ex superno omnes formabis.

Revision as of 05:21, 7 March 2022
tulerit, atque sinistro latere incurrat, ensem tuum commutabis ita, ut pollex substet, acies longa itidem capulo ensis hostilis substet, pertingat autem brachium ipsius, ex ea forma incîdendo sursum tendas,
vel si incurrat, brachijs levatis versus latus dextrum tuum, rursum ita ensem mutato ut pollex substet, acies brevis itidem capulo adversarij substituatur, brachium contingens, atque sursum si tollas, rite usus fueris ijs habitibus.
Ratio, unde supernae incisiones ex infernis mutari et formari possint.
Id hoc modo percipias, Si adversarius versus sinistrum latus incurrat levatis brachijs, tum aciem ensis tui longam sub capulo constitutam in brachium hostis convertas, atque acriter sursum tendas, inde progressus in latus ipsius dextrum, nodo interim inferne converso non removeas ensem à brachijs adversarij, deinde converso ense ex incisione inferiori in supernam super brachium ipsius acie longa permißa, et iusté hoc habitu usus fueris.
Sin autem incurrat hostis versus dextrum latus sublatis itidem brachijs, tum ensem sub capulum eius substituas acie longa in brachium conversa, et firmiter tollas, inde si in sinistrum latus adversarij proceßeris, nodo inferné transacto, post convertas aciem longam super brachio hostis ex acie longa in formam incisionis, atque inde repellas.
De Duabus Inclinationibus vel superiniectionibus ensis.
Istae inclinationes nihil aliud sunt, quam habitus Aratri utrinque in ijs etiam observare licet et neceße est, num adversarius fortiter vel minus ensem teneat, ictibus atque punctionibus, tum etiam in prima ensium coruscatione.
Insuper et hoc, Scito quatuor inde intorsiones esse exercendas, et ex earum qualibet ictum singularem, punctionem, atque incisionem ex superno omnes formabis.