You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 005v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | existimo neminem in numerum Oratorum esse referendum, qui non in omnibus artibus praecipue etiam iis, que equestrem ordinem decent, sit eruditus” etiam si non sermone Athletica exerceatur nec eloquentia percipi possit, attamen in nobis cognoscitur, num in ea disciplina simus edocti, nam gestus et habitus corporis, si in ea simus exerciti adiuvant vocem in laeticia et querelis, qua fit ut longe auditoribus simus gratiores, atque suaviores. Quod certe et Quintilianus affirmat, eos, qui Athleticam artem artificose collent, magnopere esse laudandos et nequaquam esse aspernandos, addut insuper rationes, qui scilicet ii Athletica adiuventur in eloquentia, motum n. et gestum addere ei vim non exiguam et indecentem. Anacharsis qui Croesi tempore floruit, anno ab urbe condita centesimo nonagesimo quarto memoriae reliquit, se maxime mirari, quod Graeci habeant tam gravet et severos iudices, et nihilominus Athletas, qui invicem se laedere soliti sunt, tantis honoribus afficerent ut iis brabea constituerent aedes palaestras, et Theatra construerent, quasi diceret, Graecos severos esse et graves in puniendis vitiis, interim tamen iuvenes suos ad quamvis exercitia honesta, et certamina communis patriae defendendae gratia, atque libertatis excitarent. Plures sententiae huius modi possent hic allegari, quae Athletica ornarent, sed eas nunc omitto. | + | <section begin="1"/>existimo neminem in numerum Oratorum esse referendum, qui non in omnibus artibus praecipue etiam iis, que equestrem ordinem decent, sit eruditus” etiam si non sermone Athletica exerceatur nec eloquentia percipi possit, attamen in nobis cognoscitur, num in ea disciplina simus edocti, nam gestus et habitus corporis, si in ea simus exerciti adiuvant vocem in laeticia et querelis, qua fit ut longe auditoribus simus gratiores, atque suaviores. Quod certe et Quintilianus affirmat, eos, qui Athleticam artem artificose collent, magnopere esse laudandos et nequaquam esse aspernandos, addut insuper rationes, qui scilicet ii Athletica adiuventur in eloquentia, motum n. et gestum addere ei vim non exiguam et indecentem. Anacharsis qui Croesi tempore floruit, anno ab urbe condita centesimo nonagesimo quarto memoriae reliquit, se maxime mirari, quod Graeci habeant tam gravet et severos iudices, et nihilominus Athletas, qui invicem se laedere soliti sunt, tantis honoribus afficerent ut iis brabea constituerent aedes palaestras, et Theatra construerent, quasi diceret, Graecos severos esse et graves in puniendis vitiis, interim tamen iuvenes suos ad quamvis exercitia honesta, et certamina communis patriae defendendae gratia, atque libertatis excitarent. Plures sententiae huius modi possent hic allegari, quae Athletica ornarent, sed eas nunc omitto.<section end="1"/> |
− | '''Priusquam''' vero de utilitate Athleticae artis dicam, pauca quaedam de dimicationibus pedestribus premittenda censeo, quae nimium Athleticae magnum et minime poenitendum adfert ornamentum. Ioannes Aventinus, vir eruditissimus, libro primo Chronicorum, quae scripsit de Bavariae origine, attestatur, temporibus Patriarchae Iacob, in Germania Regem regnasse nomine Gampar, quem nos Germani appllamus “Kempfer”. I. Concertatorem atque inde id nomen traxisse primam, quod contestantur multi scriptores antiquissimi, ut pote Homerus, Orpheus, Aristippus, Diodorus Siculus, et Strabo. Is igitur Gampar totam | + | <section begin="2"/>'''Priusquam''' vero de utilitate Athleticae artis dicam, pauca quaedam de dimicationibus pedestribus premittenda censeo, quae nimium Athleticae magnum et minime poenitendum adfert ornamentum. Ioannes Aventinus, vir eruditissimus, libro primo Chronicorum, quae scripsit de Bavariae origine, attestatur, temporibus Patriarchae Iacob, in Germania Regem regnasse nomine Gampar, quem nos Germani appllamus “Kempfer”. I. Concertatorem atque inde id nomen traxisse primam, quod contestantur multi scriptores antiquissimi, ut pote Homerus, Orpheus, Aristippus, Diodorus Siculus, et Strabo. Is igitur Gampar totam<section end="2"/> |
Latest revision as of 22:29, 19 January 2015
existimo neminem in numerum Oratorum esse referendum, qui non in omnibus artibus praecipue etiam iis, que equestrem ordinem decent, sit eruditus” etiam si non sermone Athletica exerceatur nec eloquentia percipi possit, attamen in nobis cognoscitur, num in ea disciplina simus edocti, nam gestus et habitus corporis, si in ea simus exerciti adiuvant vocem in laeticia et querelis, qua fit ut longe auditoribus simus gratiores, atque suaviores. Quod certe et Quintilianus affirmat, eos, qui Athleticam artem artificose collent, magnopere esse laudandos et nequaquam esse aspernandos, addut insuper rationes, qui scilicet ii Athletica adiuventur in eloquentia, motum n. et gestum addere ei vim non exiguam et indecentem. Anacharsis qui Croesi tempore floruit, anno ab urbe condita centesimo nonagesimo quarto memoriae reliquit, se maxime mirari, quod Graeci habeant tam gravet et severos iudices, et nihilominus Athletas, qui invicem se laedere soliti sunt, tantis honoribus afficerent ut iis brabea constituerent aedes palaestras, et Theatra construerent, quasi diceret, Graecos severos esse et graves in puniendis vitiis, interim tamen iuvenes suos ad quamvis exercitia honesta, et certamina communis patriae defendendae gratia, atque libertatis excitarent. Plures sententiae huius modi possent hic allegari, quae Athletica ornarent, sed eas nunc omitto.
Priusquam vero de utilitate Athleticae artis dicam, pauca quaedam de dimicationibus pedestribus premittenda censeo, quae nimium Athleticae magnum et minime poenitendum adfert ornamentum. Ioannes Aventinus, vir eruditissimus, libro primo Chronicorum, quae scripsit de Bavariae origine, attestatur, temporibus Patriarchae Iacob, in Germania Regem regnasse nomine Gampar, quem nos Germani appllamus “Kempfer”. I. Concertatorem atque inde id nomen traxisse primam, quod contestantur multi scriptores antiquissimi, ut pote Homerus, Orpheus, Aristippus, Diodorus Siculus, et Strabo. Is igitur Gampar totam