You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 053v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Quemadmodum mucronem impel'''lere possis in adversarii vultum ex primis eius ensis contactu. |
'''Item''' si congressi prope fueritis, et invicem gladios contigeritis, dextrum praeponito, et ex primo ensis adversarii contactu laevo insequitor contra eius nuditatem superne ferias. Et si is idem contra te usurparit, praeponente sinistrum, excipies. Sin vero ense rursus arripuerit, et referire cupiat, tum inter utraque tua brachia versus eius faciem nodum ensis tui impellito, et ita eius brachia separabis ab invicem, tum etiam caput adversarii perstringere, incidere atque figere poteris. Si autem id ab eo animadverteris fieri, nodumque ensis sui eadem ratione impegerit, tum manubus ipsius brachia fortiter deprimito interimque incidendo versus caput eius ferias. Cum autem idem is usurparit, tum aciem ensis sui longam, illius brachio dextro adiungito, vellito et perstringito ex latere tuo dextro versus proximam adversarii nuditatem. | '''Item''' si congressi prope fueritis, et invicem gladios contigeritis, dextrum praeponito, et ex primo ensis adversarii contactu laevo insequitor contra eius nuditatem superne ferias. Et si is idem contra te usurparit, praeponente sinistrum, excipies. Sin vero ense rursus arripuerit, et referire cupiat, tum inter utraque tua brachia versus eius faciem nodum ensis tui impellito, et ita eius brachia separabis ab invicem, tum etiam caput adversarii perstringere, incidere atque figere poteris. Si autem id ab eo animadverteris fieri, nodumque ensis sui eadem ratione impegerit, tum manubus ipsius brachia fortiter deprimito interimque incidendo versus caput eius ferias. Cum autem idem is usurparit, tum aciem ensis sui longam, illius brachio dextro adiungito, vellito et perstringito ex latere tuo dextro versus proximam adversarii nuditatem. |
Revision as of 18:30, 19 June 2018
Quemadmodum mucronem impellere possis in adversarii vultum ex primis eius ensis contactu.
Item si congressi prope fueritis, et invicem gladios contigeritis, dextrum praeponito, et ex primo ensis adversarii contactu laevo insequitor contra eius nuditatem superne ferias. Et si is idem contra te usurparit, praeponente sinistrum, excipies. Sin vero ense rursus arripuerit, et referire cupiat, tum inter utraque tua brachia versus eius faciem nodum ensis tui impellito, et ita eius brachia separabis ab invicem, tum etiam caput adversarii perstringere, incidere atque figere poteris. Si autem id ab eo animadverteris fieri, nodumque ensis sui eadem ratione impegerit, tum manubus ipsius brachia fortiter deprimito interimque incidendo versus caput eius ferias. Cum autem idem is usurparit, tum aciem ensis sui longam, illius brachio dextro adiungito, vellito et perstringito ex latere tuo dextro versus proximam adversarii nuditatem.