You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 058r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Impulsus conversus, simul etiam mo'''dus quo adversarius possit prosterni |
'''Si''' adversarium accesseris tanque caput eius feriendo tundere velis superne, simulato, interim ab ense manum sinistram seiunges, apprehendito eius poplitem sinistrum, firmiterque ad te attrahito nodum ensis tui superne visit infligito. Et si te modo haud dissimili fuerit complexus tum itidem manum laevam ab ense tuo removeto, illiusque dextrum cubitum debilitando impellito, regendo nodo supra brachium adversarii dextrum, eoque habitu versum te attrahes, inde si eo modo cubitum infirmando apprehenderis sursum si levaris, brachium ei licebit infringere, moliente id autem adversario contra te, ensem tuum abiicito, atque mentum eius, manum dextra impelles, tum supinus adversarius agetur. Sin autem te hostis superne et inferne fuerit complexus teque cupiverit sternere, contingente te cubitum eius dextrum manu sinistra, inferne, pedem sinistrum versus te attrahito superne propellito, et periculum ne consternaris, devitabis. | '''Si''' adversarium accesseris tanque caput eius feriendo tundere velis superne, simulato, interim ab ense manum sinistram seiunges, apprehendito eius poplitem sinistrum, firmiterque ad te attrahito nodum ensis tui superne visit infligito. Et si te modo haud dissimili fuerit complexus tum itidem manum laevam ab ense tuo removeto, illiusque dextrum cubitum debilitando impellito, regendo nodo supra brachium adversarii dextrum, eoque habitu versum te attrahes, inde si eo modo cubitum infirmando apprehenderis sursum si levaris, brachium ei licebit infringere, moliente id autem adversario contra te, ensem tuum abiicito, atque mentum eius, manum dextra impelles, tum supinus adversarius agetur. Sin autem te hostis superne et inferne fuerit complexus teque cupiverit sternere, contingente te cubitum eius dextrum manu sinistra, inferne, pedem sinistrum versus te attrahito superne propellito, et periculum ne consternaris, devitabis. |
Revision as of 18:33, 19 June 2018
Impulsus conversus, simul etiam modus quo adversarius possit prosterni
Si adversarium accesseris tanque caput eius feriendo tundere velis superne, simulato, interim ab ense manum sinistram seiunges, apprehendito eius poplitem sinistrum, firmiterque ad te attrahito nodum ensis tui superne visit infligito. Et si te modo haud dissimili fuerit complexus tum itidem manum laevam ab ense tuo removeto, illiusque dextrum cubitum debilitando impellito, regendo nodo supra brachium adversarii dextrum, eoque habitu versum te attrahes, inde si eo modo cubitum infirmando apprehenderis sursum si levaris, brachium ei licebit infringere, moliente id autem adversario contra te, ensem tuum abiicito, atque mentum eius, manum dextra impelles, tum supinus adversarius agetur. Sin autem te hostis superne et inferne fuerit complexus teque cupiverit sternere, contingente te cubitum eius dextrum manu sinistra, inferne, pedem sinistrum versus te attrahito superne propellito, et periculum ne consternaris, devitabis.