Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 062r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''AD QUEM MODUM STERNENDUS SIT ADVER'''SARIUS, PARITER MUCRONEM USURPANDO.
+
'''Ad quem modum sternendus sit adver'''sarius, pariter mucronem usurpando
  
'''Quum''' congressi fueritis, in praedictum habitum hac ratione te praeparabis, praeposito pede dextro simul cum adversario superne ferias, interea autem manum tuam sinistram ab ensis tui nodo seiunges, atque ea medium ensem apprehendito, ensem adversarii capulo tuo versum te attrahito, et si mucronem eius collo adiunxeris, hostem proscindes, inde in latus tuum sinistrum deprimito. Atque pede sinistro eius pedem dextrum si sursum levaris, adversarium  prosternes cum mucrone. Verum si eadem contra te molitus fuerit dextrum praeponentem, tum laevum pedem in eius latus dextrum dirigito, sursum aciem longam firmiter tendito, capuloque supra caput elevato, ne prosternaris, tibi cavebis, interim vero laevum referto, et versus nuditatem supernam ferito: excipiente id adversario, inclinabis inflectes et mucronem in eius faciem pungendo impellito.
 
Revision as of 18:55, 19 June 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ad quem modum sternendus sit adversarius, pariter mucronem usurpando

Quum congressi fueritis, in praedictum habitum hac ratione te praeparabis, praeposito pede dextro simul cum adversario superne ferias, interea autem manum tuam sinistram ab ensis tui nodo seiunges, atque ea medium ensem apprehendito, ensem adversarii capulo tuo versum te attrahito, et si mucronem eius collo adiunxeris, hostem proscindes, inde in latus tuum sinistrum deprimito. Atque pede sinistro eius pedem dextrum si sursum levaris, adversarium prosternes cum mucrone. Verum si eadem contra te molitus fuerit dextrum praeponentem, tum laevum pedem in eius latus dextrum dirigito, sursum aciem longam firmiter tendito, capuloque supra caput elevato, ne prosternaris, tibi cavebis, interim vero laevum referto, et versus nuditatem supernam ferito: excipiente id adversario, inclinabis inflectes et mucronem in eius faciem pungendo impellito.