Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 095r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="1"/>'''Alia'.''
+
<section begin="1"/>'''Alia.'''
  
 
'''Adversario''' incurrente levatis brachiis, et tu quoque eodem modo constiteris, dextrum ensem manu teneas, si inde eius brachium removeris, sinistrum pedem eius dextro postponas, sinistrumque brachium ante pectus ipsius exeras apprehendo latus sinistrum, atque si in coxam sinistram posueris tuam, eum reiicias, eas igitur luctas duas utrinque exerceto.<section end="1"/>
 
'''Adversario''' incurrente levatis brachiis, et tu quoque eodem modo constiteris, dextrum ensem manu teneas, si inde eius brachium removeris, sinistrum pedem eius dextro postponas, sinistrumque brachium ante pectus ipsius exeras apprehendo latus sinistrum, atque si in coxam sinistram posueris tuam, eum reiicias, eas igitur luctas duas utrinque exerceto.<section end="1"/>

Revision as of 23:41, 29 July 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Alia.

Adversario incurrente levatis brachiis, et tu quoque eodem modo constiteris, dextrum ensem manu teneas, si inde eius brachium removeris, sinistrum pedem eius dextro postponas, sinistrumque brachium ante pectus ipsius exeras apprehendo latus sinistrum, atque si in coxam sinistram posueris tuam, eum reiicias, eas igitur luctas duas utrinque exerceto.

Rursum si incurrat ense adversarius, brachio demisso ita ut nequeas transcurrere, hos subsequentes habitus usurpato.

Si hostis incurrat ense sublato, verum manibus nonnihil demissis, sinistram ab ense si removeris, ea hostis dextram corripito interius inter manum ipsius utranque, inde in latus sinsitrum convertas, atque dextra ensem contingente caput ferias superne. Sed si nolueris ferire, tum dextrum pedem prosiliendo, adversarii sinistro postponas, atque brachio dextro collum ipsius antrorsum vel retrorsum si circumdederis, per genu dextrum eum prosternas.

Alia

Quum incurrat adversarius ense, manus autem eius sint demissiores, remota manu sinistra ab ense tuo anterius, dextra nodum super dextram hostis manum exterius dirigas, atque supprimas: inde autem si cubitum ipsius dextrum sinistra manu corripueris sinistrumque pedem prosiliendo, hostis dextro praeposueris, per eundem supprimas adversarium.

Alia.

Incurrente hoste, tu ensem abiicias, mutata dextra eius dextram eadem corripito externe, sinstra autem cubitum ipsius hostis dextrum adpraehendas, inde si sinistrum pedem per sinistrum brachium tuum, ipsius brachio dextro anteposueris, necnon sustuleris, hostis interclusus est, atque disrumpere brachium poteris, vel pronum per pedem sinistrum deiicere.