You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 085v.jpg"
(→Not proofread: Created page with "'''Plaga letalis contra punctionem''' qua pectus pungitur. '''Hac''' ratione te in praescriptam pugnam te accommodes oportet: tibiis paribus erectus consistas, capulum securi...") |
|||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread |
Revision as of 01:29, 15 November 2018
Plaga letalis contra punctionem qua pectus pungitur.
Hac ratione te in praescriptam pugnam te accommodes oportet: tibiis paribus erectus consistas, capulum securis tuae manu utraque contineas, sinistra sit sublata retro caput tuum, at inde dextro pede si contra hostem processeris, de superne caput ipsius securis lamina pulsato. Sed si is pari ratione contra te modo fuerit usus, sinistrum praefigentem secundumque caput securim tuam continentem dextra, sinistram vero applicaris mucroni securis inferiori adversus hostem, tum laminam securis tuae adversarii ictum repelles in latus tuum dextrum. Inde autem mucrone eius anteriori pectus hostile punges. Verum si is idem efficere moliatur, hastili intra manum utramque eam vim excipias, versus latus sinistrum, post mucronem anteriorem securis tuae supra brachium sinistrum directum in pectus adversarii transmittas, atque fortiter attrahas vellendo, et eo negocio confecto regredi licebit securi rotata.