You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 062r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Ad quem modum sternendus sit adver'''sarius, pariter mucronem usurpando | + | '''Ad quem modum sternendus sit adver'''sarius, pariter mucronem usurpando. |
'''Quum''' congressi fueritis, in praedictum habitum hac ratione te praeparabis, praeposito pede dextro simul cum adversario superne ferias, interea autem manum tuam sinistram ab ensis tui nodo seiunges, atque ea medium ensem apprehendito, ensem adversarii capulo tuo versum te attrahito, et si mucronem eius collo adiunxeris, hostem proscindes, inde in latus tuum sinistrum deprimito. Atque pede sinistro eius pedem dextrum si sursum levaris, adversarium prosternes cum mucrone. Verum si eadem contra te molitus fuerit dextrum praeponentem, tum laevum pedem in eius latus dextrum dirigito, sursum aciem longam firmiter tendito, capuloque supra caput elevato, ne prosternaris, tibi cavebis, interim vero laevum referto, et versus nuditatem supernam ferito: excipiente id adversario, inclinabis inflectes et mucronem in eius faciem pungendo impellito. | '''Quum''' congressi fueritis, in praedictum habitum hac ratione te praeparabis, praeposito pede dextro simul cum adversario superne ferias, interea autem manum tuam sinistram ab ensis tui nodo seiunges, atque ea medium ensem apprehendito, ensem adversarii capulo tuo versum te attrahito, et si mucronem eius collo adiunxeris, hostem proscindes, inde in latus tuum sinistrum deprimito. Atque pede sinistro eius pedem dextrum si sursum levaris, adversarium prosternes cum mucrone. Verum si eadem contra te molitus fuerit dextrum praeponentem, tum laevum pedem in eius latus dextrum dirigito, sursum aciem longam firmiter tendito, capuloque supra caput elevato, ne prosternaris, tibi cavebis, interim vero laevum referto, et versus nuditatem supernam ferito: excipiente id adversario, inclinabis inflectes et mucronem in eius faciem pungendo impellito. |
Latest revision as of 00:16, 17 November 2018
Ad quem modum sternendus sit adversarius, pariter mucronem usurpando.
Quum congressi fueritis, in praedictum habitum hac ratione te praeparabis, praeposito pede dextro simul cum adversario superne ferias, interea autem manum tuam sinistram ab ensis tui nodo seiunges, atque ea medium ensem apprehendito, ensem adversarii capulo tuo versum te attrahito, et si mucronem eius collo adiunxeris, hostem proscindes, inde in latus tuum sinistrum deprimito. Atque pede sinistro eius pedem dextrum si sursum levaris, adversarium prosternes cum mucrone. Verum si eadem contra te molitus fuerit dextrum praeponentem, tum laevum pedem in eius latus dextrum dirigito, sursum aciem longam firmiter tendito, capuloque supra caput elevato, ne prosternaris, tibi cavebis, interim vero laevum referto, et versus nuditatem supernam ferito: excipiente id adversario, inclinabis inflectes et mucronem in eius faciem pungendo impellito.