Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 231r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Duae incisiones exteriores'''
+
'''Duae incisiones exteriores.'''
  
'''In''' congressu hoc modo compones te, dextrum prefigas, contraque hostem manu dextra falcem arripias, sed sinistra coxe sinistre adplicetur, ex hoc itaque habitu, colli hostilis latus dextrum exterius conscindas falce. Verum si is idem adversus te usurparit, sinistrum te preponente, falcemque manu itidem dextra uersus hostem continente, tum dextrum cubitum adversarii, manu sinistra exterius corripias, atque si in latus dextrus tuus acriter removeris, incisio hostilis avertetur, inde uero curabis, ut cubitum eius dextrum exterius falce saucies. At si idem moliatur adversarius contra te, sinistra manu, adversarii brachium dextrum corripere non cesses, atque eius incisionem ea ratione repellas. Interea autem dextra uersum te retracta sinistrum pedem adversarii prepositum strenue proscindas. Sed si is consimiliter te fuerit adgressus, tum uim eius repellas manu sinistra in brachio eius dextro. Sin autem hostis te eadem ratione removerit, repente dextram adducas, et inde eius caput si proscindendo sauciaris, ab eo recedes.
 
Latest revision as of 00:47, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae incisiones exteriores.

In congressu hoc modo compones te, dextrum prefigas, contraque hostem manu dextra falcem arripias, sed sinistra coxe sinistre adplicetur, ex hoc itaque habitu, colli hostilis latus dextrum exterius conscindas falce. Verum si is idem adversus te usurparit, sinistrum te preponente, falcemque manu itidem dextra uersus hostem continente, tum dextrum cubitum adversarii, manu sinistra exterius corripias, atque si in latus dextrus tuus acriter removeris, incisio hostilis avertetur, inde uero curabis, ut cubitum eius dextrum exterius falce saucies. At si idem moliatur adversarius contra te, sinistra manu, adversarii brachium dextrum corripere non cesses, atque eius incisionem ea ratione repellas. Interea autem dextra uersum te retracta sinistrum pedem adversarii prepositum strenue proscindas. Sed si is consimiliter te fuerit adgressus, tum uim eius repellas manu sinistra in brachio eius dextro. Sin autem hostis te eadem ratione removerit, repente dextram adducas, et inde eius caput si proscindendo sauciaris, ab eo recedes.