You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 064r.jpg"
m (Michael Chidester moved page Page:Cod.icon. 393 II 64r.jpg to Page:Cod.icon. 393 II 064r.jpg) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Punctio addito aversionis habitu''' | + | '''Punctio addito aversionis habitu.''' |
'''Si''' congredimini mutuo, intro pede sinistro procedes, numeruque hostis sinistrum ensis tui mucrone fodias, clypeo sub dextro brachio exerto. Verum si hstis idem usurpet, clypeo orbiculari impetum hostilem excipito, inde autem caput ictu quassabis. Sin vero is tuum caput adpetat feriundo, clypeo pro capite tuo constituto, vim ipsius avertito, post haec ensem retrahas hispanum superne atque ab inferne pectus adversarii fodias. At si hostis idem fuerit molitus, tum avertito eum conatum clypeo orbiculari desuper deorsum humum versus, inde pede sinistro intro procedas, atque vicissim ab inferne latus ipsius sinistrum pungito. Verum si adversarius eadem ratione utatur clypeum tuum, eius ensi adplices, et eo habitu hostem avertes. At si hoc perfeceris, caput eius ictu saucies, et inde retrorsum ab hoste concedas. | '''Si''' congredimini mutuo, intro pede sinistro procedes, numeruque hostis sinistrum ensis tui mucrone fodias, clypeo sub dextro brachio exerto. Verum si hstis idem usurpet, clypeo orbiculari impetum hostilem excipito, inde autem caput ictu quassabis. Sin vero is tuum caput adpetat feriundo, clypeo pro capite tuo constituto, vim ipsius avertito, post haec ensem retrahas hispanum superne atque ab inferne pectus adversarii fodias. At si hostis idem fuerit molitus, tum avertito eum conatum clypeo orbiculari desuper deorsum humum versus, inde pede sinistro intro procedas, atque vicissim ab inferne latus ipsius sinistrum pungito. Verum si adversarius eadem ratione utatur clypeum tuum, eius ensi adplices, et eo habitu hostem avertes. At si hoc perfeceris, caput eius ictu saucies, et inde retrorsum ab hoste concedas. |
Latest revision as of 01:29, 17 November 2018
Punctio addito aversionis habitu.
Si congredimini mutuo, intro pede sinistro procedes, numeruque hostis sinistrum ensis tui mucrone fodias, clypeo sub dextro brachio exerto. Verum si hstis idem usurpet, clypeo orbiculari impetum hostilem excipito, inde autem caput ictu quassabis. Sin vero is tuum caput adpetat feriundo, clypeo pro capite tuo constituto, vim ipsius avertito, post haec ensem retrahas hispanum superne atque ab inferne pectus adversarii fodias. At si hostis idem fuerit molitus, tum avertito eum conatum clypeo orbiculari desuper deorsum humum versus, inde pede sinistro intro procedas, atque vicissim ab inferne latus ipsius sinistrum pungito. Verum si adversarius eadem ratione utatur clypeum tuum, eius ensi adplices, et eo habitu hostem avertes. At si hoc perfeceris, caput eius ictu saucies, et inde retrorsum ab hoste concedas.