Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 078v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Habitus inferioris ictus ex utriusque''' latere sinistro
+
'''Habitus inferioris ictus ex utriusq'''[ue] latere sinistro.
  
'''Quum''' sinistrum praefixeris pedem, tenens dextra ensem hispanum in superni ictus forma, sinistra clypeum orbicularem, tum cura ut collum hostis vulneres. Si vero is eidem modo te adpetierit sinistrum praeponente, eum impetum obiecto clypeo repellito, quem sinistra contines, nec non pariter etiam caput ense tuo hispano adversarii ferias. Sin hostis tuum caput feriundo adpetierit, eo impetu clypeo orbicularii dempto, pedem ipsius sauciato verberando. Verum si ipse hostis pedem itidem tuum sauciare molitur, tum reducto ense tuo hispano de clypeo ipsius orbiculari usus infero ictu transversario interne, ipsius ensem contingas, atque ea ratione impetum hostilem removeas in latus eius dextrum, inde punctione inferna pubem vel ventrem adversarii fodias. Sed si is idem fuerit molitus, tum acie ensis tui hispani brevi excipito eam vim et inde ictibus et punctionibus cruciatis usus ab hoste recedas.
 
Revision as of 01:41, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus inferioris ictus ex utriusq[ue] latere sinistro.

Quum sinistrum praefixeris pedem, tenens dextra ensem hispanum in superni ictus forma, sinistra clypeum orbicularem, tum cura ut collum hostis vulneres. Si vero is eidem modo te adpetierit sinistrum praeponente, eum impetum obiecto clypeo repellito, quem sinistra contines, nec non pariter etiam caput ense tuo hispano adversarii ferias. Sin hostis tuum caput feriundo adpetierit, eo impetu clypeo orbicularii dempto, pedem ipsius sauciato verberando. Verum si ipse hostis pedem itidem tuum sauciare molitur, tum reducto ense tuo hispano de clypeo ipsius orbiculari usus infero ictu transversario interne, ipsius ensem contingas, atque ea ratione impetum hostilem removeas in latus eius dextrum, inde punctione inferna pubem vel ventrem adversarii fodias. Sed si is idem fuerit molitus, tum acie ensis tui hispani brevi excipito eam vim et inde ictibus et punctionibus cruciatis usus ab hoste recedas.