You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 199v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Lateralis concursus ubi equi | + | '''Lateralis concursus, ubi equi capiunt'''[ur]'''.''' |
'''Cum''' utrique proxime ad invicem concurristis, et tu de latere sinistro hostis dextro adhaeres, tu quamproxime poteris hosti iungaris, manum dirigendo sinistrorsum supra equi ipsius adversarii collum, illud ferrum cui habenae utrinque annexae sunt, nec non et frenum, ori caballi impositum. Inde si sursum traxeris, equus tui hostis assurget. Adversarius autem si idem molitus fuerit, tu dum ipse equo insidens curvatur atque ferrum, cuius paulo supra mentio facta est, corripere conetur, idem tu adprehendito. Post dextrum brachium collo ipsius retrorsum circumiicias, atque totis viribus deprimendo protrahas versus tui ephippii locum eminentiorem, sinistra adversarii itidem sinistram adprehendito, inde si suppresseris ipsius conatum praepedies, parique ratione ipsum intercludere, atque captivum tenere poteris. | '''Cum''' utrique proxime ad invicem concurristis, et tu de latere sinistro hostis dextro adhaeres, tu quamproxime poteris hosti iungaris, manum dirigendo sinistrorsum supra equi ipsius adversarii collum, illud ferrum cui habenae utrinque annexae sunt, nec non et frenum, ori caballi impositum. Inde si sursum traxeris, equus tui hostis assurget. Adversarius autem si idem molitus fuerit, tu dum ipse equo insidens curvatur atque ferrum, cuius paulo supra mentio facta est, corripere conetur, idem tu adprehendito. Post dextrum brachium collo ipsius retrorsum circumiicias, atque totis viribus deprimendo protrahas versus tui ephippii locum eminentiorem, sinistra adversarii itidem sinistram adprehendito, inde si suppresseris ipsius conatum praepedies, parique ratione ipsum intercludere, atque captivum tenere poteris. |
Revision as of 02:34, 17 November 2018
Lateralis concursus, ubi equi capiunt[ur].
Cum utrique proxime ad invicem concurristis, et tu de latere sinistro hostis dextro adhaeres, tu quamproxime poteris hosti iungaris, manum dirigendo sinistrorsum supra equi ipsius adversarii collum, illud ferrum cui habenae utrinque annexae sunt, nec non et frenum, ori caballi impositum. Inde si sursum traxeris, equus tui hostis assurget. Adversarius autem si idem molitus fuerit, tu dum ipse equo insidens curvatur atque ferrum, cuius paulo supra mentio facta est, corripere conetur, idem tu adprehendito. Post dextrum brachium collo ipsius retrorsum circumiicias, atque totis viribus deprimendo protrahas versus tui ephippii locum eminentiorem, sinistra adversarii itidem sinistram adprehendito, inde si suppresseris ipsius conatum praepedies, parique ratione ipsum intercludere, atque captivum tenere poteris.