utens hasta, tu de manu sinistra eam ense tuo repellas, ense post sub axillam iniecto hosti mucronem adponas.
Sin autem adversarius contra sinistrum latus tuum equitaverit hastam equestrem usurpans, nodo ensis tui quantum poterit, sublato in sinistrum latus tuum mucronem demittas, atque ea ratione hostilem impetum removeas, inde autem mucronem hosti adponito.
De ictibus
Si te in custodia ad concertandum praepararis, et adversarius superne te ferire conetur, tum intra utranque manum vim illatam excipito ense levato, propenso mucrone contra faciem hostis, et adponito.
Ipsius etiam impetum medio ense removere poteris, omnes punctiones avertendo, istae sive per ensem seu hastam equestrem fiant, ea propter etiam sinistra manu dextrae opem feras ensem tenenti, si necesse fuerit, et usus expostulet, sicuti supra de hasta equestri exercenda instructus es, quod quidem sexta figura monet.