Duæ interiores aversiones de latere dextro.
Ad habitum eius aversionis si rite te componere volveris, dextrum pedem prępones, hostisque brachium dextrum adpetito. Sed si is itidem contra te dextro innixus fuerit, æqualiterque tecum pugnarit, tum manu sinistra, anterius eius dextram si adpręhenderis, necnon deorsum suppresseris, dextrum latus figito hostis. At si te consimili ratione adgredi moliatur, dextrum eius cubitum manu sinistra arrepta, si pede sinistro fueris insequutus, eum abs te removeas. Sin autem is te itidem repulerit, dextrum referto in latus dextrum, et eo modo ab hoste te deflectes, interim vero pedem utrumque si coniunxeris, visum eius pungito. Sed si eum impetum exceperit pugione brachio dextro imposito, atque manu sinistra tuum brachium dextrum arripere conetur, tum axillam dextram adversarij manu sinistra apprehendas, eumque in latus dextrum convertas. Verum subito insequutus collum eius figito .†.