Duae intorsiones per Securim.
In congressu mutuo, pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta eius laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem, versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina. Inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te adtrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Caeterum si eadem ratione te conpunxerit, consequutus dextro, in latus sinistrum punctione, eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter securi rotata, capiti ipsius, securim infligito, et ita ab hoste recedas.
Zway einbrechen in der Mordagst.