Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 208v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 04:36, 4 January 2020 by Kendra Brown (talk | contribs) (→‎Validated: Checked and updated transcription.)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

Si hostis te utrinque urgeat, tunc si ex dextro urgeris, equum flectas sinistrorsum.

Quum spacium tibi dari ab hoste videris, equum flectas.

Accurate memineris ensis extorquendi vel tenendi.

Brachium tuum hosti superinijcias, si quis te adgressus fuerit, vel acriter contra ipsum concertes.

Si cuipiam hasta equestris fuerit elusa,
eidem concursus plus officiet quam ut prosit.

Admonitio

Primum omnium erit, ut noris adversarij equestrem hastam, cum contra te equo invehitur, tua hasta removere, eumque tua hasta nihilominus contingas. Eum igitur habitum quatuor modis vel quatuor custodijs exerceto, quarum tres sunt per integram equestrem hastam, una vero per mediam.