hostis ensem acie brevi os proscindas, vel utrunque brachium. Hunc habitum de latere utroque exercere licet, atque aequé ex ictu superno quam transversario erraticum formare potes.
Sequuntur varii usus ictus eius qui à limis oculis appellationem, adeptus, nobis strabo dicitur.
Is ictus habitus gravis et severus est, nam hostem vi obruit ictibus et punctionibus, formaturque ense converso: quo circa multi Athleticae magistri hunc ignorant, tum etiam aratri nescij prorsus.
Eum habitum vel ictum hac conditione exerceto, Si in conspectum adversarij processeris, sinistrum proponas pedem. ensem humero dextro admotum contineas, et si eveniat, ut hostis é superné feriat versus caput tuum, ense converso, sinistrum dextro adiungas pedi, atque acie brevi porrectim brachijs extentis, super ipsius gladio contra ipsius ictum vel faciem vel pectus ferias, at si adversarius hac astutia usus; ensem tuum non contigerit, verum inferné transmittat, tum contra ipsius visum brachijs porrectis mucronem porrigens resistas, et inde laedere adversarius te nequibit, neque traiectione uti.
Alius habitus.
Sequitur alius habitus. Si contra hostem consistas, iuxta humerum dextrum ensem tenens, is autem in custodia Aratri contrà consistat, minaturque punctionem infernam, tunc tu superné porrectim aciem brevem praemittens,