tingas, nudus de latere sinistro adpares, atque si is tanta fuerit industria preaditus, remoto ense à mutua ensium collisione, nec non nuditatem, quam ei prebuisti feriundo appetat, teque velocitate conetur decipere, tuus subinde eius ensi inhaereat, insequaturque ictum ipsius, verum pòst in visum hostis, ensis tui mucronè contorqueas, atque crebris ictibus, quiea militia dicitur Germanis Athletis, utitor nuditates acquirendo, ea igitur ratione adversarium tantum conturbabis, ut neque contra ictus tuos, neque habitus pungendi se tueri queat.
Habitus, et varii usus transversarii
Is Ictus custodiam de die id est eum qui iam describetur, ictum repellit, insuper et reliquos, qui de die è supernè deorsum feriuntur. Transversarium ita exerceas. Si adversarius contra te consistat, atque ensem sustulerit brachijs sublatis in custodia, te expectans, tu si propius ad eum concesseris curabis, ut sinistrum praeponas pedem, ensis latitudinem, seu planidum ensem iuxta dextrum humerum contineas. at si is contra te proxime progreditur minaturque, tunc eum praevenire cures, dextroque pede prosilias in latus itidem dextrum tuum, subito ensis capulum pro capite convertens ita ut pollex substet, inde autem latus capitis hostilis sinistrum acie brevi quassato.
Sin vero is te prevenerit, tum pede dextro addita praescripta modò defensione ictum hostilem devitans in latus dextrum tuum prosilias, predictumque locum trannsversario ictu concutias.