Ictus loetalis per fustem
Sic te in congressu ad hostem adaptabis ad ictum loetalem, pedem sinistrum praepones, sursum fustem ex latere dextro laevato, sinistra manus parti eius posterior sit adplicata, medio autem dextra, ex ea igitur corporis dispositio pedem dextrum contra adversarium diriges, et caput ipsius feriundo appetas. Hostis vero si idem contra te moliatur dextro contra eum te innitente, fustemque manibus ambabus loco fustis posterior applicatus, supra humerum sinistrum contineas, versum latus dextrum tuum fustem retro caput collocatum anteversum exeras, ut pars anterior eius deorsum vegat, et ea ratione te ab eius ictu defendas. Inde vero sinistro pede si intro processeris, caput adversarii tundes acriter. Sin autem eveniat ut hostis caput tuum pulsare conetur, tum versum latus sinistrum tuum manibus cancellatis ictum hostis removebis. Sed confestim fustem, eius collo ex latere sinistro si infliges, concidere eo ictu adversarius cogetur.