Rotae habitus in hostis conspectu.
Ad eum modum hac ratione te componere memineris: ad hostem intro prosilias pede sinistro, eo tamen pacto ut pedes ipsius ambo intrapedem tuum utrunque consistant. Inde musculos eius brachii sinistri manu dextra atque sinistram sub alam hostis dextram inseras. Posthaec eum ex rotae forma, id est praecipitando per pedem sinistram deiicias. Sed si id ne tibi contingat, avertere voles, dextram de humero ipsius sinistro removebis, et si eandem collo eius applicaris, hostis vim atque conatum infringes.