Communis sternendi ratio
Si ad invicem mutuo accessistis sinistrum pedem hostis pedibus utrisque interponito, dextrumque eius pedem retrorsum arripito manu sinistra, dextra vero pubem hostis atque eum in latus tuum dextrum rotato. Sin autem is idem fuerit molitus, pedem laevum hostis itidem laevo si inieceris procidere adversarius cogetur.