Si fueris ab hoste correptus, ratio liberandi.
Ad hostem pede sinistro introgreditor, atque manu utraque eius ilia anterius adprehendito. Sin autem is simili ratione adversus te utatur, utrumque cubitum tuum intra brachia eius inseras, inde vero te in libram coaptabis corpore prono, atque eos rursum exeras. Postea manum utramque adversarii cubitis supponas, sique sursum eos sustuleris, et pedem sinistrum, eius itidem sinistro inieceris, supinum hostem prosternes.