Ratio hostis sternendi per coxam.
Pedem in hoc accessu contra hostem dextrum praeponas. Sed si hostis sinistro consistat innitens, diligenter curabis ut ipsius sinstram manum tua itidem sinistra corripias, atque versum te adversarium attrahas. Inde autem retrorsum iliis eius manum dextram circumponas, et per coxam dextram hostes sternas.