Prohibitio praecedentis habitus.
Pedem in hoc certamine sinistrum intropones, dextra manu sinistrum adversarii brachium corripies, ilia autem manu sinistra circundabis, atque inde si deorsum in libram demiseris, hostem sursum sublevabis. Si autem is eundem contra te habitum usurparit, tametsi tu dextrum pedem, eius utrisque interposueris, tum dextram circa collum directam eius axillae dextrae adplicabis, sinistram vero cubito hostis dextro, atque eo modo eius allevationem impedies. Inde autem curabis ut adversarium per pedem dextrum prosternas praecipitando.