Habitus unde brachia licebit cancellare
In hoc certaminis genus ita te componas: intra pede dextro procedas, dextra pubem adversarii adprehendas, at sinistra pectus ipsius. Eo autem pari ratione te corripiente manu utraque, tum sinistra adversarii dextram inferne corripias, dextra autem ipsius cubitum laevum exterius, eoque habitu ea cancelles. Inde pedem dextrum eius itidem dextro imponito, atque hostem in latus dextrum tuum humum versus praecipites.