Ratio hostis per humerum praecipitandi.
In hoc congressu, si adversarius sinistra manu captare latus tuum sinistrum moliatur, derepente ipsius sinistram dextra manu corripias, atque eandem per humerum dextrum protrahas. Inde autem capite tuo sub eius brachio laevo exerto, manu vero sinistra pede dextro correpto, eum si sustuleris hostem per humerum dextrum praecipitare, vel asportare licebit.