You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 004r.jpg
Duæ interiores aversiones de latere dextro.
Ad habitu[m] eius aversionis si rite te componere volveris, dextru[m] pede[m] prępones, hostisq[ue] brachiu[m] dextru[m] adpetito. Sed si is itidem contra te dextro innixus fuerit, æqualiterq[ue] tecu[m] pugnarit, tu[m] manu sinistra, anterius eius dextra[m] si adpręhenderis, necno[n] deorsum suppresseris, dextru[m] latus figito hostis. At si te consimili ratione adgredi moliatur, dextru[m] eius cubitum manu sinistra arrepta, si pede sinistro fueris insequutus, eum abs te removeas. Sin autem is te itidem repulerit, dextru[m] referto in latus dextru[m], et eo modo ab hoste te deflectes, interim vero pedem utru[m]q[ue] si coniunxeris, visum eius pungito. Sed si eum impetu[m] exceperit pugione brachio dextro imposito, atq[ue] manu sinistra tuum brachiu[m] dextru[m] arripere conetur, tu[m] axilla[m] dextra[m] adversarij manu sinistra apprehendas, eu[m]q[ue] in latus dextru[m] convertas. Veru[m] subito insequutus collu[m] eius figito †