Brevis Habituum Ensis longioris expositio
Prima omnium cura sit ut colas deum et ames, muliebrem sexum honores, et eo modo gloria tua augebitur: eo discas, quae te deceant, in bello et ubique virtute et robore virium utere, ita ut fortitudo tua omnibus probetur.
Prima admonitio, primum operam dabis, ut Ictus, qui mox describentur, artificiose ferire possis more Athletico, si fortem gladiatorem te exhibere volveris. Cum pedem sinistrum praefixeris, atque de latere dextro ferias, iam deceptus, et ictus est falsus,[1] nam dextrum latus non sequetur, et ictus brevior, quam par est, apparebit, neque vero ad dextrum latus rite potest exerceri.
Sin autem dextrum praeposueris, et de latere sinistro ferias, nec sinistro fueris subsequutus, tum rursus falleris.[1] ea propter curabis, ut, si de latere dextro ictum regis, statim subsequaris pede itidem dextro in ipso ictu. Idem facies, si de sinistro ferias, et ea ratione commodissime corpus adcommodabis, ictusque porrecti et more gladiatorio formabuntur.
Si feriundo ad hostem accesseris, ense regendo ne cesses, eius ictum expectans sed semper exerceas. Nam omnes Athletae, qui id faciunt,[2] Athletica non gaudeant, quoniam saepissimé laeduntur.
Item cum ad hostem concesseris, quocunque habitu uti voles, facito id pro animi Viribus et corporis, caputque ipsius ferire curato, et ea ratione adversarium coges, ut se tueatur,[2] neque unquam transmutationes assumere possit. mucro enim tui in ensis eum praepediet. Sin autem parte fortiori, quae est pars á cruce usque ad medium ensis hostis.