Habut[us] un[d] utrisq[ue] manibus, pectus hostis adp[re]hendas, addito habitu equite[m] captiuum ducendi.
Ad eum concursum hac ratione te coaptes licebit: si concurritis confestim frenum inferiori hamp prope cingulum iniicere non cesses, pectusque hostis utrisque manibus corripias. Id si fecerit, conaturque ex sella te extollere, tu vicissim frenum hamo inferiori imponas, curabis autem ut liberes pedes tuos ex strapedibus, firmiterque illi te adiungas. Inde autem relicto equo tuo ipsius equo insilias, retroque hostem te colloces, atque si palmis tuis utrisque brachiis itidem eius captivatis, eum circundederis, iisque corripueris equitis frenum nec non versus te adtraxeris, quocumque volueris hostem captivum duces.