Ratio, unde equum freno spoliare quibis:
Hac ratione te ad id certaminis genus accommodes licebit: si congredimini apertis buculis, et hostis visum tuum vel feriundo vel pungendo appetit, inferiori hamo tu frenum confestim iniicito, manuque sinistra impetus ipsius in latus sinistrum tuum repellas. Inde autem freni partem retro auriculas equi iubae impositam dextra corripito, eaque ratione eam detrahito, atque proxime ad hostem accedito. Idem si adversarius contra te molitus est, tu abiecto ense, dextram manum axillae eius dextrae supponito, inde subdito calcari equo si fueris progressus equum deiicies.