Incisio supera contra eam, qua latus impetitur.
Ex hoc congressu, si accesseris hostem, dextrum preponere memineris, et si manu dextra falcem sursum contra hostem contineas, caputque eius proscindes. Sed si idem contra te usurparit adversarius dextrum preponentem, vicissimque contra falcem dextra continentem in habitu medie incisionis, tum sinistra manu, hostis brachium dextrum anterius iuxta manu corripias, et eo habitu si sursum leuaris, superam eius incisionem removebis. Verum celeriter dextrum hostis latus falce sauciato. Sin autem intelligas eo modo consimiliter te adpeti, manu sinistra adversarii cubitum dextrum exterius impetas, et si firmiter uersus latus dextrum tuum repellas uim hostis, incisionem eius decipies mediam, interim uero insequitor pede sinistro, atque dextrum pedem prefixum proscindas, inde autem retrorsum ab hoste recedes.