Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 253v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 17:44, 24 February 2025 by Rlrgarber (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Iactus ex habitu librae.

In hac forma certaminis, si propius ad hostem accesseris, sinistrum pedem praeponas, atque deorsum te in libram proclines. Verum si is pari modo contra te consistat, tum secundum hostem in triangulum procedas, inde manum dextram retrorsum pedibus eius interponas dextrum pedem corripiendo, et eundem sursum tollas, brachium vero sinistrum collo ipsius circumponas, ita, ut manu sinistra pectus eius adprehendas, ex eo igitur habitu acriter deprimas, dextra autem sursum si levaris, adversarium per pectus pronum praecipites licebit.