Superna punctio con[tra] infernam
Sinistrum si praeposueris pedem, et sinistra manu clypeum orbicularem teneas directe contra hostem, ensem hispanum dextra supra caput levatum, acie longa sursum conversa, tum superna punctione visum ipsius vel pectus pungas. Inde conversa dextra ut longa acies superior sit, gemina punctione pectus ipsius fodias. Si autem is superna punctione visum tuum adpetierit, te sinistrum pedem praeponente, sinistra clypeum orbicularem tenente ensem hispanum dextra tum clype orbiculari eius punctioni supernae obviato, eoque habitu impetum hostilem excipito de latere ipsius dextra, in tuum sinistrum. Verum si duplici is punctione utitur, tum ensis hispani acie brevi removeto hostem, inde dextro adversus hostem introprogredere, atque pectus adversarii fodito manu inversa, ut acies longa superne adpareat. Hostis vero si idem usurparit, sinistro pede reducto gemino ictu inferno usus recedas, et ea ratione impetum hostilem remoratus es.