Ictus qui ex ira nomen est sortit[us] contra longiorem mucronem.
Quum in conspectum adversarii acinace athletico more gubernando concesseris, pede sinistro introgreditor, acinacem erecto brachio supra caput ex latere dextro pede consequutus, latus capitis adversarii dextrum ictu gemino ex ira facto affliges. Cum autem hostis eos ictus irritos reddiderit, tum in faciem eius vel pectus mucronem acinacis tui infigito. Verum si isidem fuerit conatus, acie longa punctionem eam eludes, atque pede dextro ad eum si accesseris, mucronem versus pectus ex latere adversarii dextro impelles. Porro, si conatum excisseris se defendendo, celeriter sinistro insequutus pede caput eius ex latere dextro ictu cruciato adgreditor. Sed si is id rursus averterit, ictu inferno brachium eius dextrum contundes. Ceterum, si supernas nec non etiam infernas nuditates ratione consimili investigare hostis conabitur, versus eum pede sinistro procedes, atque eius ictus aciem longam praevertendo excipies, subito autem digitum maiorem pedeis adversarii praefixi pulsato. Verum si avertere id conetur, tum punctionibus et ictibus caput hostis adgreditor.