Titulus et dedicatio.
Ad aeternam memoriam divi Maximiliani, Romanorum Imperatoris, Caesaris et Augusti, has tyrociniorum seu, ut nunc vocant, certaminum equesterum [!] species collegi atque ex ordine locavi. His enim ipse D. Maximilianus studuit easque exercuit plerasque etiam invenit primus. Quare ne huiusmodi nobilitatis honesta ludicraque exercitia pereant, ea immortalitati donavi: presertim ad aeternam laudem nobilitatis et eorum omnium, quibus huiusmodi ludi adhuc cordi sunt, ut scilicet hinc, quid sequi debeant, ad oculum habeant et sibi singula ad imitationem proponere possint.