atque celerrime adversarium pungere memineris ubicunque nudus adparuerit.
Cum igitur nuditatem adversarii adpetieris, atque is eum impetum removeat, et proxime tibi iungatur, tunc manu sinistra ipsius dextram adprehendito, et iis luctis utitor, quae praescriptae sunt, et subsequenter praescribentur.
Figura
Nona docet ut quispiam punctionem tuam repellat, eiusdem dextram sinistra manu adprehendas: is habitus custodia medii ensis adpellatur.
Si supra manum sinistram iuxta frenum ensem reposueris, reiecto freno manu sinistra ensem medium corripito, atque ensem ea ratione ante te teneto.
De hasta equestri exercenda
Si quispiam contra latus dextrum tuum equo invehitur equestri