You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
User:Kendra Brown/Latin Lew/Latin complete only
< User:Kendra Brown | Latin Lew
Jump to navigation
Jump to search
Revision as of 03:45, 9 March 2021 by Kendra Brown (talk | contribs)
81 r
a
Brevis Habituum Ensis longioris expositio
- Prima omnium cura sit ut colas deum et ames,
- muliebrem sexum honores,
- et eo modo gloria tua augebitur:
- eo discas,
- quae te deceant,
- in bello et ubique virtute et robore virium utere,
- ita ut fortitudo tua omnibus probetur.
b
- Prima admonitio,
- primum operam dabis,
- ut Ictus,
- qui mox describentur,
- artificiose ferire possis more Athletico,
- si fortem gladiatorem te exhibere volveris.
- Cum pedem sinistrum praefixeris,
- atque de latere dextro ferias,
- iam deceptus,
- et ictus est falsus, [^1]
- nam dextrum latus non sequetur,
- et ictus brevior,
- quam par est,
- apparebit,
- neque vero ad dextrum latus rite potest exerceri.
- Sin autem dextrum praeposueris,
- et de latere sinistro ferias,
- nec sinistro fueris subsequutus,
- tum rursus falleris. [^2]
- ea propter curabis,
- ut,
- si de latere dextro ictum regis,
- statim subsequaris pede itidem dextro in ipso ictu.
- Idem facies,
- si de sinistro ferias,
- et ea ratione commodissime corpus adcommodabis,
- ictusque porrecti et more gladiatorio formabuntur.
c
- Si feriundo ad hostem accesseris,
- ense regendo ne cesses,
- eius ictum expectans sed semper exerceas.
- Nam omnes Athletae,
- qui id faciunt[^1],
- Athletica non gaudeant,
- quoniam saepissimé laeduntur.
d
- Item cum ad hostem concesseris,
- quocunque habitu[^3] uti voles,
- facito id pro animi Viribus et corporis,
- caputque ipsius ferire curato,
- et ea ratione adversarium coges,
- ut se tueatur[^2],
- neque unquam transmutationes assumere possit.
- mucro enim tui in ensis eum praepediet.
- Sin autem parte fortiori,
- qu[a?]e est pars á cruce usque ad medium ensis hostis tuum gladium contigerit,
- brachium eius sinistrum saucies,
- atque inde recedas,
- priusquam id cognoverit.
81 v
a
- **Quum** perveneris ad hostem propius,
- si dexter sis feriundo,
- strenue athleticum exercitium exercere cupiens,
- a sinistro latere primum ictum nunquam regas.
- In firmior .n. [enim] est,
- quam ut hosti resistas in collisione ensium,
- verum si de dextro ferias,
- tum firmiter poteris resistere,
- atque varios habitus[^1] exercere.
b
- **Sin** autem sinistra manus dextra sit agilior,
- etiam tunc primum Ictum de latere dextro non feries,
- at potius de sinistro.
c
- In gladiatoria optimum est,
- ut observes, quo hostem feriundo praevenias,
- id si feceris,
- omnes habitus quos exercere voles,
- contra eum continuo usurpato.
- Ut is cogatur subinde se defendere[^1].
- Verum si is te praevenerit Ictibus exercendis,
- prima cura sit,
- ut acriter ense te defendas[^2],
- et ea ratione ipsius conatum in nihilum rediges.
d
- **Locus** vel pars ensis firmior is dicitur,
- qui continetur a cruce ensis usque eius medium,
- infirmior vero a medio ad mucronem usque porrigitur,
- quo autem modo eas partes exercere te oporteat,
- in sequentibus declarabitur.