Ratio et forma unde Quatuor nuditatibus ensis mucro adplicatur.
Ratio isthaec ensis applicandi gravis et habitus alijs. contra quos pugnas, periculosus, quoniam quatuor nuditatibus obesse solet, soletque exerceri tum, cum cito ab adversario recedere statuisti.
Eam igitur rationem ensis applicandi sic agas, si ad hostem ense Athletico more regendo perveneris, tum in custodiam Bovis te adaptes vel Aratri, si mavis, et si hostis superné contra te ferire vel pungere ex latere suo dextro conetur, praevenias eum excipiendo, ad proximam nuditatem lateris ipsius sinistri, mucronem longiorem propellas, expectans, num posses venari occasionem applicandi ensis.
Rursum. cum is é Superné de latere suo sinistro contra te feriat, etiam tum eum excipiendo praevenias, atque mucronem longiorem lateri eius dextro infigas.
AT si is ab inferné de dextro suo latere feriat, tu mucronem longum versus proximam nuditatem lateris adversarij dextri impellas.
Alia Forma
Si vero itidem ab inferné de latere suo sinistro contra te feriat, tum mucronem longiorem versus nuditatem inferiorem lateris dextri inijcias, subinde expectans mucronem, et si is intorsionem mucronis perspexerit, removeritque, ensis tuus remaneat supra ensem hostilem, et inde celeriter contra proximam nuditatem ensem inijcias.