Habitum sentiendi hac ratione precipies, Si ad hostem digladiando perveneris, atque motuo gladios ex primo congressu contigeritis, tum in ipsa ensium coruscatione mutua hox observandum tibi est, num fortiter vel minus ensem tuum contigerit, quamprimum vero id senseris, recorderis statim velocitatis, id est, tu velocissime in ipso habitu sentiendi pariter cum hoste concertes, atque ea conditione vulnerabitur praeter opinionem.
Porro, sentire et celeriter insuper crebris ictibus uti, illi duo habitus a se invicem divelli nequerunt, nec alterum absque altero usurpare tuto licebit, ex hoc igitur precipies. Si senseris, ut supra commemoratum est, illum infirmiter vel fortiter ensem tuum tetigisse, celerrime uteris crebris ictibus, nam hii duo habitus semper sunt coniuncti. Secundum autem, quod est ut celer sis et velox: in omnibus habitibus usurpare poteris. Scilicet, Conduplationbus, Transmutationibus, Transcursibus, Incisionibus, Luctis, arrepto ense hoc habitu, quicquid volueris conaberis praecipue contra hunc habitum tam praestantem ignorantes exercere poteris.
Consecutio Adhibita incisionis forma
Consequutiones usurpato ex utroque latere addita incisione, id ita adpraehendas. Si adversarius coram te ictu tuo longius excesserit, sive de latere dextro, sive sinistro, tu animose ictum eius ense tuo consequitor versus nuditatem ipsius. at si is ensem levarit, tuumque ensem ab inferne tetigerit, diligentissime observato, ut quamprimum enses fuerint coniuncti, celeriter brachio hostis, ensem tuum superimponas ex acie longa, eaque ratione supprimas, vel, si mavis, os proscindas.